- MOYSES
- MOYSESvide MOSES. Adde hîc: eum scripsisse, quibus omnem suam salutem se debere essent persuasi Iudaei, ne Ethnici quidem ignorârunt. Iuvenal. Sat. 6. v. 542.——— cofinô fanôque relictisArcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,Interpres Legum Solymarum, et magna SacerdosArboris, ac summi fida internuntia caeliQuibus indigitat, opinionem fuisse, ex libris Moysis potuisse Iudaeos scire futura, allusione ad vaticinia de Messia et futura infelicitate aut prosperitate, secundum oboedientiam divinis Legibus impensam. Sed et Iudaeos, praesertim mulierculas, vaticiniis et responsis Allophylos homines illusisse, nummisque emunxisse, indidem apparet. Et habebatur pro ultimo Magorum fidelissimus Dei servus. Appuleius Apologet. Si quamlibet modicum emolumentum probaveritis ego ille sim Carinondas, vel Damigeron, vel Moses, vel Iannes, vel Apollonius. Vide quoque Plin. l. 30. c. 1. et plura hanc in rem, apud Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 4. v. 514. et Adversar. 125. c. 9. nec non supra voce Moses. Coeterum praeclara Moysis statua figulina asservatur, in Musaeo Kircheriano, Romae, teste Georgiô de Sepibus in Descr. eius p. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.